- ARTAXERXES II
- I.ARTAXERXES II.successit fratri Sapori II. crudelis, tegnavit an. 11. successore filiô Sapore IV. Vide Agathiam l. 4.et infra voce Sapores.II.ARTAXERXES, II.cognomine Mnemon, Darli II. seu Nothi fil. Longimani gener, Cyro fratri iuniori coronae suae et vitae insidianti, in gratiam matris, pepercit; mox illum, impetratâ veniâ insolentiorem, praeliô vicit. Domesticis inter matrem et Statyram uxorem, quae ab illa venenô tandem sublata, dissidiis, rebellione insuper fil. Darii, quem heredem Imperii propterea necare coactus est, infelix. Ceterum Graecos per Duces bellô aggrellus multa gessit, etc. Celebre in Historiis nomen. Obiit A. M. 3689. Urb. Cond. 389. Regni 40. Diodor. Sic. l. 15.etc. Huic 15. filios ex pellicibus variis fuisse, Iustinus auctor est l. 10. c. 1.Vide Plut. in eius Vita. Cuiusmodi fuerit ingeniô, matris eius, cui Parysatis fuir nomen, oratio indicat, quam Plut. scribit, allocuturos ipsum iussisle byssinis, ac mollibus verbis uri, Graece Βνςςίνοις χρῆςθαι ῥήμασι. Plut. in Apophth. Imp. qui et hoc de Artaxerxe retulit, l. de valet. tuenda, quod, cum in fuga, rebus omnibus sibi bellô infelici ereptis, ficubus siccis, et pane hordeaceô vesci coactus fuisset, exclamarit, ὅιας ἡδονῆς ἄπειρος ἤμην. Ei successit fil. Artaxerxes III. seu Ochus, de quo mox.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.